PAGINAE

PAGINAE
PAGINAE
de libris chartarum proprie dicebantur, ut tabellae de membranis; Et quidem libri in membranisomnia folia, sive tabellas membranaceas, ex utraque parte scriptas habebatnt et probe succincteque compacti in non adeo magnam molem assurgebant: Libri vero in charta exaraticum ab uno tantum latere scriberentur et paginis ad paganas agglutinatis, in longam paginarum seriem extenderentur, sic grandia volumina efficiebantur, quorum interior tantum facies et legenti adversa cum replicabatur, scripturis erat occupata; exterior autem et adversa, quaeinteriorem replicando et convolvendo operiebat, nihil scripti continebat. Uti au em tabellae Graecis πτυχία, sic paginae, σελίδες dicebantur. Glossae, pagina, σελίς. Epigr. Graecum, Καὶ σελίδων κανόνισμα, et paginarum directio etc. Tamen etiam spatium, quod vacuum et mundum patet, inter duos versus in scriptura, σελίδα vocant Graeci. Hescyh. Σελίδες, τὰ μεταξὺ διαφράγματα τῶ διαςτημάτων τῆς νεώς καθάπερ καὶ εν τοῖς βιβλίοις τὰ μεταξὺ τῶ παραγράφων. Suidas σελίδα interpretatur, τὸ μέσον τῶ δύο καταβατῶν ἄγραφον τυγχάνον; Hisychio σελὶς, est ipsum καταβατὸν. Sic autem dixêre lineam, quae deorium versus ducitur, quomodo olim scribebatur, ut ςτίχος linen est, dextrorsum versus ducta, versum Latini appellant: Itaque Graeci proprie σελίδα appellârunt scribendi genus deorsum versus, ut nunc dextrorsum scribimus: quod καταβατὸν etiam dixerc etc. Vide Salmas. Notis ad Flav. Vopiscum in Firmo. c. 3. Hinc Paginator, vox medii aevi, cuius mentio in Chron. Windeshemensi l. 2. c. 43. Magnarum literarum Missalium, Bibliae et librorum Cantualium optimus pictor et Paginator, Ubi Editori, Paginator videtur esse Compactor, qui paginas et folia in codicem compingit. Car. du Fresne Paginatorem interpretatur, qui paginas exornat picturis ac vineolis, Gall. vignette, vide eum Glossar. Sed annon id officii Pictoris iam nomine expressit Auctor? De Pagina honorum, apud Iuven. Sat. 10. v. 58. Vide infra, voce Tabula.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • PAGINAE Valvarum — apud Plin. l. 16. c. 42. Firmissima ad tectum abies, eadem valvarum paginis, et ad quacumque libeat intestina opera, firmissima, sive Graecô, sive Campanae fabricae artis genere spectabilis, ramentorum crinibus pampinatô semper orbe se volvens,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Paginae — Pagina Pag i*na, n.; pl. {Pagin[ae]}. [L.] (Bot.) The surface of a leaf or of a flattened thallus. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • pp. — paginae страницы …   Latin abbreviations in biology

  • pp. — paginae pages prox. proximus, proximo next, in the next …   Latin abbreviations

  • Портал:Древний Рим — П:ДР Начинающим · Сообщество · …   Википедия

  • TABELLA — olim chartae locô. Postquam enim literae, quae prius sculpebantur, pingi coepêre, materiem, in qua illae pingerentur, initio arbores, hinc quadrupedia, postea et lintea praebuêre. Et quidem ex arboribus huic rei primum folia inservierunt, postea… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Thomas Young (scientist) — Infobox Scientist name = Thomas Young box width = image width = 240px caption = birth date = birth date|df=yes|1773|06|13 birth place = Milverton, Somerset, England death date = death date and age|df=yes|1829|05|10|1773|06|13 death place = London …   Wikipedia

  • PP — Contents 1 Places 2 Computers and computing 3 Law 4 Media …   Wikipedia

  • Acronym and initialism — For acronyms used on Wikipedia, see Wikipedia:Acronyms. Acronyms and initialisms are abbreviations formed from the initial components in a phrase or name. These components may be individual letters (as in CEO) or parts of words (as in Benelux and …   Wikipedia

  • Franciscus Junius (the younger) — Franciscus Junius (29 January 1591 – 1677)ref|DOB also known as François du Jon, was a pioneer of Germanic philology. As a collector of ancient manuscripts, he published the first modern editions of a number of important texts. Life Junius was… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”